Confessor domini caesus cardis ferreis suscipiens caelum cum magna voce dixit ago tibi gratias omnipotens deus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua
Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio...
Petri parentis optimi germen canamus inclytum qui pauperum pauperrimus extrema quaeque pertulit | Hic Christi amore saucius ut perditis succurreret stupenda paenitentiae exempla mundo praebuit | ...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis...