Cognoscentes duo ex clero sanct viri Festus diaconus et Desiderius lector teneri eum in vinculis venerunt flentes invisere eum et statim a judice detenti ad palmam martyrii cum ipso pervenerunt
Dixit Judas Simoni fratri suo Elige tibi viros et vade libera fratres tuos qui sunt in Galilaea ego autem et Jonathas frater meus ibimus in Galaaditim sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat