Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur...
Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in...
Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis...
Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum...
Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua...
Novae laudis attollamus regem cujus exsultamus speciali gloria | Dulcem mellis novi favum dulci regem Ladislaum canamus melodia Regis laudi nil discordet cujus laudem non remordet caelestis symphonia...
Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Iesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae...
Sollemnis et laeta fulget sacrata dies ista | Qua generans deum Maria nova mund defert gaudia | Lux angelorum lausque beata hodie nostra visitat saecla | Luce clara cosmi cunctas expellendo tenebras...