Ave virtutum formula Maria maris stella per cujus tu pericula ad portum es ducella jam ut in spinis rosula lates in ventris cella et veluti sub nebula oriris lux novella prodi ut Aaron virgula et...
O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi
Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro
Abiit Jesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis et sequebatur eum multitudo magna pro signa quae faciebat super his qui infirmabantur subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis...