Cum ad martyris sepulcrum Christo vota reddentes beatae convenissent mulieres jussu tyranni ad cultum idolorum a tortoribus frustra sunt coactae sed fortes in fide mox ignibus suppositis concrematae...
O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia...
O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti...
O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit