O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur
O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae...
Oramus te beatissime confessor dei et dux gloriose agminis monastici Benedicte ut pro gregis ejus aeterna salute perpetuus intercessor digneris exsistere