Beata Agatha ingressa carcerem expandit manus suas ad deum et dixit domine qui me fecisti vincere tormenta carnificum jube me domine ad tuam misericordiam pervenire
Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et...
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Direxisti viam ejus in conspectu tuo domine quando eum fecisti sinum vasti maris quasi sepulcrum patens evadere sicut pisci jussisti Ionam absorptum evomere
Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia
Domine Jesu Christe qui me in cathedra apostoli tui sedere fecisti praesta mihi ut mittas angelum tuum qui me hodie vespertino tempore perducat ad famulum tuum Hermen