Igitur anno trigesimo tertio aetatis suae maior egregio viro fidei flama crescebat in pectore ut clarissima evangelici splendoris luce caecatos in fidelitate populos illustraret
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Almi nunc revehit festa proliferas nostri Eulogii martyris inclyti solvamus domino carmina principi concentu fidei caelico munere | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine...
Hi igitur milites christianae religionis ritum orientali traditione susceperant ab Jerusalemitanae urbis episcopo fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant