Sanctus Briccius satisfaciens populo prunas ardentes ab urbe in birro suo deferens et ante sepulcrum beati Martini coram populo proiciens vestimentum ejus inustum apparuit
Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens...
Erat autem tunc Vercellis nobilissima civitas opibus fecunda sed arii peste foedata in qua urbe sanctus Eusebius pontificalem tenuit sedem et fidem catholicam edocuit
Factum est consilium in urbe Mediolanium imperante Constantio cui dum noluisset consentire beatus Eusebius cum Dionysio et papa Liberio deportatus est exsilio
O laudanda sancti Benedicti merita gloriosa qui dum pro Christo patriam mundique sprevit pompam adeptus omnium contubernium beatorum et particeps factus praemiorum aeternorum