Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Domine deus omnipotens ad te clamamus ut fiant corpora nostra per hunc ignem velut incensum in conspectu tuo ut omnis qui nostri memoriam fecerint percipiant ubertatem in terris et in caelis...
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...
Erat vir domini Benedictus vultu placido canis decoratus angelicis tantaque circa eum claritas excreverat ut in terris positus in caelestibus habitaret