Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Dedisti domine habitaculum martyri tuo Clementi in mari in modum templi marmorei angelicis manibus praeparatum iter praebens populo terrae ut enarrent mirabilia tua