Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente in gloria orbi terrarum haurite aquas de fonte salvatoris sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus deus noster
Isti sunt angelica solidati claritate martyres inclyti Gervasius et Protasius quorum germanitas a Christo inter immania fuit fulcita tormenta omnes precamur ut eorum intercessione a domino sublimemur
O veneranda martyrum gloriosa certamina qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta et ideo percipere meruerunt immarcescibilem aeternae gloriae coronam