Abiit Jesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis et sequebatur eum multitudo magna pro signa quae faciebat super his qui infirmabantur subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis...
Accessit Jesus et tetigit loculum hi autem qui portabant steterunt et ait adolescens tibi dico surge et resedit qui erat mortuus et coepit loqui alleluia
Cum autem descendisset Jesus de monte ecce leprosus veniens adorabat eum dicens domine si vis potes me mundare et extendens manum tetigit eum dicens volo mundare
Cum sublevasset oculos Jesus et vidisset maximam multitudinem venientem ad se dixit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hi hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus a domino virgo in aevum permansit