Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus...
Dimitte domine peccata populi tui secundum multitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti patribus nostris propitius esto et nobis et implebitur gloria tua universa terra
Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quia gloria et honore coronasti sanctum tuum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Dum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma ejus auferet et spolia ejus distribuit
Gloriosum et terribile nomen tuum domine aedificanti domum in universa terra magnus dominus noster quia exaltatum est nomen ejus solius beati qui habitant in domo tua domine in saeculum saeculi...