Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te
Gloriosa sanctissimi sollemnia Gregorii toto corde catholica suscipiat ecclesia cujus doctrina aurea per mundi splendet climata quam meritis et precibus Christo commendet quaesumus