Genre: 
Full text: 
Memento quaeso domine quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti pelle et carne vestisti ossibus et nervis compegisti me