Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre et ait illis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra alleluia alleluia
Dixit dominus mulieri Chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ait illi Jesus...
Dixit paterfamilias operariis suis quid hic statis tota die otiosi at illi respondentes dixerunt quia nemo nos conduxit ite in vineam meam et quod justum fuerit dabo vobis
Stans autem Jesus jussit caecum adduci ad se et ait illi quid vis faciam tibi domine ut videam et Jesus ait illi respice fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur illum magnificans...
Popule meus quid feci aut quid molestus fui tibi responde mihi quoniam ego eduxi vos de terra Aegypti et de domo servitutis quadraginta annos in eremo manna plui vobis et obliti estis me dicit dominus