Doctor eximius Atrebatum Vedastus sacris praeconiis celebretur ut quos in carne verbis exemplis instruxit sedulus pro eis apud dominum intercedat ne lupus insidians oves Christi incursare praesumat
Jubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa...
Amor patris et filii sacer fons totius boni spiritus paraclite | Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae | De thesauris trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere...
Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens...
Post passionem domini in universis gentibus praedicatio profutura successit ita ut fide crescente multi mererentur fieri confessores quos catholica postmodum gaudet ecclesia promeruisse martyres