Ut stella clarissima et ut Titan in astra fulgida velut luna pulcherrima inthronizata throno praefulgido amicta veste nivea cum stola persplendida circumtexta aureis bracteolis fulgidis Ceraunis...
Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus...
Summo regi laudes devotas persona regum tu filia | Cujus virtus inclita in sanctis suis quam sit mirabilis | Nicolai praesulis sui miranda merita praedicant | Hic inter matris ubera Christi jam...
Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis...
Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni...
O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc...
Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus...
Clementissime Christi confessor domini beatissime Syre te suppliciter petimus ne nos derelinquas sed apud dominum pius semper pro nobis intercessor exsistas quo te opitulante ad gaudia aeternae vitae...