Beatus Stephanus levita magnificus sicut ante alios dominicae passionis et pietatis enituit imitator sic domine apud te pro nobis sit perpetuus intercessor
Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidibus te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde...
Suavissime universorum domine misericordiarum pater piissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te...
Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab...
Oliva fructifera mater pietatis fugans mundi scelera stella claritatis per quam cuncta prospera dantur nobis gratis nos tandem in aethera transfer cum beatis
Ante thronum trinitatis miserorum miserata pia mater pietatis sis pro nobis advocata quae super poenis cunctis tui nati et aerumnis atque ejus infamiis et notorum absentia nec non culpae tuae gentis...
Ante thronum trinitatis miserorum miserata pia mater pietatis sis pro nobis advocata causam nostrae paupertatis co- deo -- -ne et veniam de peccatis servis nos optime(?)
Magnificamus sanctum nomen tuum domine beati Wigberti sollemia celebrantes cujus olim vita sacratissimis pollebat virtutibus et pietatis rutilabat actibus ac nunc annuente tua gratia patrocinio et...