Luce lucens in aeterna lucis ductrix et lucerna claritatis gerula Felix Anna de caverna laci transfer ad superna lucis nos vehicula | Mundi jubar luminare novum paris sine pare sole plus illuminans...
Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum...
O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo...
Felix Clemens pontifex sedis sanctae Romae cum perambularet praedicans Christi sacra evangelia et convertens multos ad fidei magna tunc regis jussa praecipitatus est pelago maris unde cum Christo...
O Maria Magdalena sume laudes lauda plena | Sume preces sume vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia | Exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi...
O beata sponsa Christi Elisabeth quae meruisti apud regem angelorum suscitatrix mortuorum fieri quam plurium felix tui depressio superbis fit repressio et robur humilium tu pro nobis mater pia roga...
Veneranda est sollempnitas Christi martyris firmini qui in confessione vere fidei instanter persistens post immanitatem tormentorum fretus consortio sanctorum felix et exsultans triumphat in regno...