Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum et erant loquentes linguis et magnificantes deum tunc Petrus jussit eos baptizari in nomine domini Jesu Christi
Cum beati martyres pervenissent ad locum ubi decollandi erant sanctus Januarius cum ceteris flectens genua orabat dicens domine Jesu Christe suscipe spiritum nostrum in pace
Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium...
Dixit Simon Petrus ad Jesum exi a me domine quia homo peccator sum stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam coeperant
Dominus possedit me initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio necdum erant abyssi et ego parturiebar quando praeparabat caelos aderam cum eo componens omnia
Dum autem complerentur dies pentecostes erant omnes pariter discipuli congregati in unum alleluia alleluia et subito factus est sonus de caelo tamquam advenientis spiritus vehementis alleluia et...