Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem substantiam enim tuam et dulcedinem tuam...
Alleluia audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia laus et honor et virtus deo nostro est quia vera et justa judicia ejus sunt alleluia et iterum dixerunt alleluia
Amen amen dico vobis non dedit Moyses vobis panem de caelo sed pater meus dat vobis panem verum de caelo panis enim verus est qui de caelo descendit et dat vitam mundo