Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret in me filium suum in gentibus continuo non acquievi carni et sanguini nec alibi ad antecessores...
Columbanus itaque beato Gallo id injunxit officii ut populum ab errore idolatriae revocaret quia ipse hanc a domino gratiam meruit ut latinae atque barbaricae locutionis notitiam non parvam haberet
Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret filium suum per me ut evangelizarem illum in gentibus
Cognovit eum dominus in benedictionibus suis conservavit illi misericordiam suam et invenit gratiam coram oculis domini et dedit illi coronam gloriae alleluia alleluia