Beatissimus Petrus electus dei apostolus cui dominus tantam gratiam donavit ut claves regni caelorum traderet ei ipse sit pro nobis perpetuus intercessor
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...

Hodie Simon Petrus ascendit crucis patibulum hodie clavicularius regni gaudens migravit ad Christum hodie Paulus apostolus luminare orbis terrae inclinato capite martyrio coronatus est alleluia
Petrus apostolus dixit paralytico aenea sanet te dominus Jesus Christus surge et sterne tibi qui continuo surrexit et omnes qui videbant conversi sunt ad dominum