Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit...
Quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat eam alleluia
Respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea sed pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis