Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis...
Te aeternum unum deum omnipotentem in trinitate colimus qui in cruce proprio redemisti nos sanguine et mortis erebum superando triumphasti alta polorum regna te adoramus et glorificamus et petimus...
Astante beato Barbato abjicientibus idolis soli deo se cuncti servire professi sunt si eripi ab hostibus ejus suffragiis mererentur mox ecclesiam genetricis dei Barbatus ingressus cum lacrimis eorum...
Judicabunt Innocentes atque cuncti cum Christo sancti nationes ac gentes orbis terrae omnes et domino juncti dominabuntur populis et regna ascendentes supera cum victoriae palma ubi cum beata gloria...