Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec...
Abbas vero ordinatus prius secundum deum vivens eidem coepit adhaerere familiarius pro quo in visione angelorum visitatione et colloquio est confortatus
In visione dei vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone nubesque magna et ignis involvens splendorque in circuitu ejus et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et aspectus hominis...
O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda
Jam lucis orto sidere deum precemur supplices ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus | Linguam refrenans temperet ne litis error insonet visum fovendum contegat ne vanitatis hauriat | Sint...
Lux ecce surgit aurea pallens facescat caecitas quae nosmet in praeceps diu errore traxit devio | Haec lux serenum conferat purosque nos praestet sibi nihil loquamur subdolum volvamus obscurum nihil...