Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
Cumque sanctus domini gravissime torqueretur voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo
Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem...
Confessor domini caesus cardis ferreis suscipiens caelum cum magna voce dixit ago tibi gratias omnipotens deus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua
Cumque sanctus domini gravissime torqueretur ita ut dirupto corpore interanea apparerent voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo
Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros |...