Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
Cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit
Dixit quidam ad Jesum ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum at ille respondens dicenti sibi ait quae est mater et fratres mei et extendens manum in discipulos suos dixit...
Dum appropinquaret Jericho caecus quidam interrogabat quid hoc esset dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret et clamabat dicens Jesu fili David miserere mei