Infantulus dum esset beatus Silvester a vidua matre Justa nomine traditus est Cyrino presbytero cujus et vitam imitatus est et mores ad summum apicem christianae religionis attinxit
Hi igitur milites christianae religionis ritum orientali traditione susceperant ab Jerusalemitanae urbis episcopo fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant
Inclytus martyr Mauritius Maximiano dixit milites sumus imperator tui des tamen servi profitemur esse dei tibi militiam debemus illi innocentiam a te stipendium laboris accepimus ab illo vitae...
Infantulus dum esset beatus Silvester a vidua matre Justa nomine et opere traditus est Cyrino presbytero cujus et vitam imitatus et morem ad summum apicem christianae religionis attinxit
Summi regis archangele Michael intercede quaesumus nostris semper precibus te namque profitemur esse supernorum civibus principem principatus et potestas data est tibi a domino ut perducas animas...
Insinuavit ergo per litteras sancto viro Ambrosio praesens votum suum ut moneret quid sibi de libris sanctis legendum esset quo percipiendae Christianae gratiae aptior fieret atque paratior
O beatum virum caelesti visione dignum qui etiam inter cetera divinae revelationis arcana superventorum panonicae gentis didicit bellum et triumphum christianae parti caelitus concessun