Angelus autem domini descendit de caelo in custodia carceris et tetigit eum dicens famule dei Marce ecce nomen tuum in libro vitae adscriptum est alleluia
Cum judex audisset gesta beatorum martyrum Sossii et Proculi Euticetis et Acutii jussit eos sub arta constringi custodia quousque decerneret qua poena eos perdideret
Ipse me coronavit qui per apostolum Petrum in custodia me confortavit pro eo quod jussa sum suspendi in equuleo propter fidem castitatis adjuva me domine deus meus in tortura mamillarum mearum
Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum |...
Te lucis ante terminum rerum creator poscimus ut pro tua clementia sis praesul et custodia | Procul recedant somnia et noctium phantasmata hostemque nostrum comprime ne polluantur corpora | Praesta...