O Christi mater fulgida scatens fons omni gratia lux pellens quaeque nubila Maria sacratissima | Gestas quae castimonia intacta patrem filia virgo monarcham inclyta genetrix pudicissima | Tua prece...
Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere...
Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus...
En pater gloriae rutilum gaudiis cunctis in claruit orbe fidelium festa celebria matris altissimi quo Felix vehitur regna perennia | Haec virgo genetrix verbo altissimi thalamum regio prolis perpetui...
O sacerdotum inclyta corona atque coruscus levitarum ordo clero adscito praecinamus hymnum mente benigni | Formam exempli Babilas antestis nobis tenendam dimicans impressit ne templi dei hostia...
Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo...