Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus...
Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie...
Vae calamitatis in die vermis fremit invidiae dum audit flentem animam mortalis essem utinam quam Christi mortis gladius transibit et non alius sancte fortis
O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur
Sancte deo dilecte confessor Christi Othmare peculiare nos tuum ovile et omnem hanc plebem tuis precibus assiduis domino semper commenda sancte et gloriose miles Christi cum deo et sanctis omnibus...
Sancte Martine confessor Christi almiflue pro nostra omnium salute omnipotentem deum toto affectu prosequere quo ad laudem sui sancti nominis concedat nobis dona suae promissionis