Apparuit caro suo Joanni dominus Jesus Christus cum discipulis suis et ait illi veni dilecte meus ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis
Obsecrante sancto apostolo statim apparuit angelus splendens sicut sol sculpens digito suo in saxis signum sanctae crucis quod christicolae suis frontibus infigerent