Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...
Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas...
Sanctus autem Cucuphas ad praesidem dixit ego deum alium nescio praeter dominum qui est verus deus quem corde credo ore confiteor et omni studio praedico
Ut vidit beatus Sebastianus athletas dei immenso certaminis pondere fatigari dixit o fortissimi milites Christi nolite per misera blandimenta coronam deponere sempiternam
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi...