Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum...
Beatissimus Petrus electus dei apostolus cui dominus tantam gratiam donavit ut claves regni caelorum traderet ei ipse sit pro nobis perpetuus intercessor
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te...
Sancta Maria intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piissimum regem atque divinum ut det nobis veniam peccatorum nostrorum et gaudium sempiternam
Aspiciens a longe ecce video dei potentiam venientem et nebulam totam terram tegentem ite obviam ei et dicite nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel
Concede nobis domine quaesumus veniam delitorum et intercedentibus sanctis quorum hodie sollemnia celebramus talem nobis tribue devotionem ut ad eorum pervenire mereamur societatem