Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre et ait illis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra alleluia alleluia
Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente in gloria orbi terrarum haurite aquas de fonte salvatoris sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus deus noster
Locutus est dominus discipulis suis exemplum enim dedi vobis ut alter alterius pedes vestros lavetis quia in hoc cognoscent omnes homines quod mei estis discipuli si vos invicem dilexeritis
Omnes enim vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram unus est enim pater vester qui in caelis est nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus