Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia cognovistis quae operatus sum in medio vestri alleluia accipite spiritum sanctum in vobis paraclitum ille est quem pater mittet vobis alleluia
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est...
Amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile sed ascendit aliunde ille fur est et latro qui autem intrat per ostium pastor est ovium alleluia