Super thronum Salomonis sedile componitur sub quo firmae stationis duplex manus sculpitur bracchiis formatis quod in hora passionis Christi factum noscitur
Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab...
Gaude virgo mater ecclesia | Christo quae nuptiali copula | Domino dote foederaris sempiterna | Decoris stola et immortali gloria | Haec est illa a finibus terrae veniens regina | Voluptatum...
Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria |...
Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum...
Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti...
Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena...
Alma redemptoris mater quae pervia caeli porta manes et stella maris succurre cadenti surgere qui curat populo tu quae genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem virgo prius ac posterius...
Salve dulcis memoriae Maria mater gratiae nostra spes et gloria | Gaude virgo singularis stella maris lux solaris patris parens filia | Vale dulcis o regina fac nos salvos a ruina nato reconcilia