Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi
Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum...
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum angelorum archangelorum prophetarum et patriarcharum apostolorum evangelistarum et...
Te gloriosus apostolorum chorus te prophetarum laudabilis numerus te martyrum candidatus laudat exercitus te omnes electi voce confitentur unanimes beata trinitas unus deus
Doctor eximius Atrebatum Vedastus sacris praeconiis celebretur ut quos in carne verbis exemplis instruxit sedulus pro eis apud dominum intercedat ne lupus insidians oves Christi incursare praesumat