Ante multum tempus prophetavit Ezechiel vidi portam clausam et ecce deus ante saecula ex ea procedebat pro salute mundi et iterum erit clausa demonstrans virginem quia post partum permansit virgo
Beatus Andreas apostolus vidit crucem exclamavit ad eam suscipe discipulum ejus qui pependit in te quem vidi quem amavi quem secutus sum mundo corde quapropter laetus pergo ad te quia secretum agnovi...
Egredietur dominus de Samaria ad portam quae respicit ad orientem et veniet in Bethleem ambulans super aquas redemptionis Judae tunc salvus erit omnis homo quia ecce veniet
Maria tribus mensibus quasi stetit laboribus Elisabeth subdendo conferebat de angelo et verborum mysterio quae protulit salutando mutum audivit eloqui et prophetias domini in Christo declarando plura...
Sic caput ad templum latum digne tumulatur laudis in exemplum res mira per acta probatur quae numquam vidit visus datur ergo puellae plebs cito confidit fiunt laudesque novellae juvenes et virgines...