Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut...
Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium...
Hodie caelesti sponso juncta est ecclesia quoniam in Jordane lavit Christus ejus crimina currunt cum muneribus magi ad regales nuptias et ex aqua facto vino laetantur convivae alleluia