Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Sit semper summa laus deo patri per quem triumphant sancti quique ordines angelicos victoriosis hodie cumulavit civibus et mortalis gloriosis vovit martyribus quorum corpora felix amplectitur Persida...
Surgens ergo mane Jacob tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundensque oleum desuper votum vovit domino et dixit vere locus iste sanctus est et ego nesciebam
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae...