Egregie dei martyr Sebastiane princeps ac propagator sanctissimorum praeceptorum ecce nomen tuum in libro vitae caelestis adscriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in saecula
Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia
Loquente Jesu ad turbas ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens domine filia mea modo defuncta est sed veni impone ei manum et vivet alleluia