Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces
Cumque sancta membra beati Medardi tumulo conderentur caelum apertum est et duae columbae visae sunt descendisse quasi nubes et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix
Media nocte dominica sanctus discessit quem caeli cives mox obviant multi audierunt voces in sublimi qui et vitro purior lacte candidior carne quoque monstratus est gemma sacerdotum