Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium...
Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit |...
Simplex in essentia septiformis gratia nos reformet spiritus | Cordis lustret latebras et carnis illecebras lux emissa caelitus | Lex praecessit in figura lex poenalis lex obscura lumen evangelicum...
Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio...
Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro