Confortamini manus fatigatae et genua dissoluta roboramini qui pusillo animo estis mente convalescite me timete dicit dominus quia venio dirumpere jugum captivitatis vestrae
Gaudete in domino semper iterum dico gaudete Modestia vestra nota sit omnibus hominibus dominus prope est nihil solliciti sitis sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud deum
Consecrator coronae spineae perpetuae largitor laureae fons alme bonitatis celebrantes tanta sollemnia duc ad illa festa felicia supernae civitatis ubi vera sunt gaudia