Dixit Jesus turbis quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit propterea vos non auditis quia ex deo non estis
Dixit dominus Jesus turbis judaeorum et principibus sacerdotum quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit propterea vos non...
Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo regnabunt in aeternum
Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo exsultant sine fine
Hic est vere martyr qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit qui minas judicium non timuit nec terrenae dignitatis gloriam quaesivit sed ad caelestia regna feliciter pervenit
In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo