Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit...
Habuerunt fiduciam parvuli in altissimum ex toto corde suo et in omnibus viis suis investigaverunt eum ipse direxit gressus eorum et illi occurrerunt post eum in odorem unguentorum
Aeternae jucunditatis cantico beata Maria Magdalena collaudat dominum in operibus suae pietatis quibus se de peccatrice justam fecit ut quasi Libanus odorem haberet intimae suavitatis